222
SEXTVS.
106
DE STOMA¬
CHI, VENTRICVLI
INTESTINORVMQVE
acutis atque non acutis affectibus
Liber sextus.
1. VENTRIS torpor, vniuersorum confu¬
sio. 6. epid.
2. Appetitus ad ea quae offeruntur, in omni
morbo bonus est. 2. aphor.
Qui ex morbis longis se refocillantes bene
cibum accipiunt. vide suprà lib. 2. sect. 117.
3. Vt plurimùm omnes qui malè habent, si
in principio morbi alacriter edant, nec refician¬
tur, tandem à cibo rursus abhorrent. Qui verò
in principio à cibis plurimùm abhorrent, & po¬
stea cibum appetunt, hi faciliùs sese extricant à
morbo. 2. aph.
4. Cibi fastidium in longa dysenteria, ma¬
lum: & si cum febre contingat, peius. 6. aph.
Cibi fastidium in soporosis. vide supra lib. 3.
sect. 129. in pleurit. vide suprà lib. 5. sect. 71.
in suppur. 5. 112.
5. Quibus cibi fastidia sunt, cum oris ven¬
triculi morsu & multa saliua, his vomitus fit.
Coac. praen.
6. Phrenitici pauci potus, malum. 1. prorrh.
7. Sitis in acuto praeter rationem soluta, ma¬
lum. Coac. praen.
Cibi fasti¬
dium & ap¬
petitus.
Sitis.