433
DE DESTILLAT. SICTIO III. 257
ci, nec non è uincetoxico, & è cortice interiore
fraxini cum tribus uncijs uini albi, potam tri¬
bus quibusque horis, uehementer laudent: alij
uerò hoc modo conficiunt. Nuces recentes
35. radicum helenij, tormentillae, chamae leo¬
nis albi, zedoariae, cuiusque unc. 2. foliorum,
seminis, & radicum cardui benedicti lib. s.
scabiosae, hyperici, rutae, sing. pug. s. cinamo¬
mi, caryophyllorum, macis, cuiusque unc. s.
calthae seu calendulae, dictamni, sing. pug. 2.
radicum borraginis, buglossae, oxalidis, cu¬
iusque unc.i.s. terantur, quae terenda sunt,
mnibusque affundantur aquae ardentis opti¬
lib. 8. uini cretici lib. 7. atque ubi macerata
fuerint, ore diligenter clauso, per decem dies,
inde aqua igne leui extillet, repetita ter destil¬
latione, faecibus semper extillatam aquam,
affundendo; quarta uice, reiectis faecibus, ea¬
rum loco ponantur, Theriacae optimae lib. s.
mithridati optimi unc. 3. sacchari è rosis, è bo¬
ragine, è nymphaea, è uiolis, cuiusque unciam:
inde destillet liquor, cuius, aestate, unc. 2. cum
unc. 4. aquae oxalidis; hyeme uerò unc. 3. cum
unc. 4.iuris pulli, praeberi possunt, sic tamen
ut ne aetatis, temperamenti, ac caeterarum
huiusmodi rerum, ratio praetermittatur; lau¬
dant aliqui aquam è floribus arantiorum.
Haec autem omnia uenenis quoque optimè
aduersantur. Plures huius generis stillatitiae
aquae in libris quibusdam uulgatis empiri¬
corum
R