433
258 HIERONYMI RVBEI
corum leguntur, qui in hac causa, necuiquam,
meo iudicio, omnino negligendi suat; nam
si qua in re, in hac potissimùm, uerumillud
esse uidetur, quod scribitur, nullum esse li¬
brum tam malum, quin aliqua ex parte pro¬
sit, experientia enim plurimùm in re medi¬
ca ualens, magnas sibi uendicat uires in pe¬
stilentibus morbis, quorum cùm abditae sint
causae, nobisque non satis explicatae, eorum
quoque curandorum ratio ab occultis terum
facultatibus, quas sola attingit experientia,
petitur. Ad haec accedit, medicos praestan¬
tiores haud facilè pestilentia correptos in¬
uisere, at quò sunt doctiores, cautiores ui¬
dentur, ne perniciosae contagionis sese peri¬
culo exponant: quamobrem efficitur, ut ae¬
groti, chyrurgorum, & barbitonsorum, empi¬
ricorumque quorundam, qui in his audaciores
sunt, auxilio relinquantur: & fuêre aegrotan¬
tes; qui omni humana ope destituti, quicquid
casus obtulerit, per os assumentes, aut ad af¬
fectum locum adhibentes, eam, quam assecu¬
ti sunt, sanitatem, alios, ut assequi eadem ra¬
tione possunt, docuerint. Itaque nihil est con¬
temnendum, sed quando ita & magnitudo
morbi, & symptomatum diuersitas postulat,
discutienda, tentandaque omnia, ipsorumque me¬
dicamentorum, quę in usu sunt, discussio, pa¬
tefacere ad alia, uiam potest, alioqui uerum est,
quod scribit in 6. Lucretius, mussare in his
morbis