222
SEXTVS.
108
aequales accesserint, & vrinae crassae & acres de¬
currerint, aut ad abscessum morbus deuenerit.
de rat. vict. in acut.
Febris verò singultientis descriptionem in¬
uenies lib. 2. de morbis.
15. Vomitus futuri signa. Qui vomituri sunt,
anteà sputationes faciunt. Coac. praen.
16. Quicunque in febre non letali dixerit *
sibi caput dolere, & etiam prae oculis obscurum
quid apparere, & osculi ventris morsum sentire,
ei biliosus vomitus aderit. si verò etiam rigor
accesserit, & partes infrà praecordium frigidas
habuerit, citiùs adhuc vomitus erit. Quod si bi¬
berit aut ederit sub hoc tempus, valdè citò vo¬
met. lib. progn.
Vide etiam alia vomitus futuri signa: sup. lib.
4. 98. & hoc lib. sect. 5.
De bono vel malo vomitu.
17. In febre vomituriendi desiderium in *
screationem desinens, malum. Coac. praen.
Ex vomitibus anxietates, clangores, oculi
concretionem lanuginosam habentes. vide sup.
libro 2. sect. 44.
In vomitu si quis siticulosus sit vel sitis exors.
ibid. 45.
18. In meracis vomitibus, vt etiam è nimia
purgatione, conuulsiones & singultus, malum.
Coac. praen.
19. Vomitiones exiguae, biliosae, malae, tum
aliàs, tum si insuper vigilauerit aeger. nasus in his
destillans, perniciosum.1. prorrh. & Coac. praen.
Vomitus.