202
Sublimatio.
Pacientia.
ROSARIVM.
Modo sequitur quartum verbum, et est, quod
aqua quae cum terra fuerit, inspissata & coagula¬
ta ascendat sublimatione. Sic habes terram,
quam, & aërem. Et hoc est quod dicit Philoso¬
phus: Ipsum dealbate, & cito igne sublimate, quo¬
usque ex eo exeat spiritus quem in eo inuenies, qui
dicitur auis aut cinis Hermetis. Vnde & Mori¬
enes ait: Cinerem ne vilipendas, nam ipse est dia¬
dema cordis tui, & permanentium cinis. Et in
libro turbae dicitur: Ignis regimen augmentate,
quia post albedinem peruenitur ad cinerationem,
quae dicitur terra calcinata. Vnde dicit Morie¬
nes: In fundo remanet terra calcinata, quae est na¬
turae igneae. Et sic habes in praedictis proporti¬
onibus quatuor elementa, puto aquam dissolu¬
tam, terram dealbatam, aerem sublimatum, &
ignem calcinatum.
De istis quatuor elementis dicit Aristoteles,
in libro de regimine principiorum. Cum habu¬
eris aquam ex aere, & aerem ex igne, & ignem ex
terra, tunc plenam habebis artem philosophiae.
Et hic est finis primae compositionis, vt Morie¬
nes dicit.
Pacientia & mora sunt necessarię in nostro ma¬
gisterio. Festinantia quidem ex parte diaboli
est in hoc magisterio.
Hermes: Mortuum vult viuificari, & aegro¬
tum