202
PHILOSOPHORVM.
tum curari. Idem: Oportet te corpus & ani¬
mam coniungere, contritione in Sole.
Idem: Seminate aurum vestrum in terram al¬
bam foliatam. Senior: Descendet fumus su¬
perior ad inferiorem, & concipit fumus à fumo.
Idem: Haec aqua diuina esti ex de coelo descen¬
dens. Idem: Ipse est reductor animae ad cor¬
pus suum, quod viuificat post mortem suam, &
per eum uita est, postquam non erit mors.
Rosinus: Corpus enim lętatur cum anima in
ipsum ingreditur.
Idem: Corpus vero occupat animam, & om¬
ne corpus quod animam inuenit, facile eam oc¬
cupat. Et notum habeas quod cum anima puni¬
tur cum corpore, & cum eo incarceratur, & ab
eo in corpus uertitur. Hermes: Ipse spiri¬
tus est extractor animae, & reductor & totius
peris reformator, & omnia quae quaerimus sunt
in eo. Senior: Nihil eo aspectu vilius, & nihil
eo in natura preciosius, & eum Deus precio emen¬
dum non posuit.
Senior: Pręparatio nostra natura surgit per
seras aperientes seraturas.
Hermes: Oportet nos scire cognitionem prim¬
cipij tam naturalium quàm artificialium. Nam
qui principia ignorat ad finem non uenit. Idem
Hoc secretum est uita cuiussibet rei, & est aqua,
& aqua
Fumus.
Spiritus.