433
DE DESTILLAT. SECTIO II. 81
briat, non concrescit frigore, & uritur. Itaque
ego uinosum uinum, & meracum, quod, ut
Galenus ait, iure aquoso opponitur, & pluri¬
mum aquae in mistura sustinet, longè omni¬
bus praetulerim. Nouum reijcimus, quod non
dum perfectionem acceperit, & aquea pluri¬
mum ac terrea substantia sit, & minus defaeca¬
tum. Quamobrem satis constare potest, quas
habeat uires aqua ardens seu Quincta essen¬
tia è musti feruentis dolio, autumni tempo¬
re, educta, eo modo, quem VIstadius docet;
nam & paucam, & aqueam elici necesse fuerit:
Veteris uini tenuiores partes abierunt, quan¬
quam ipsius substantia tenuior efficiatur, ut 4.
Meteor. 48. Arist. & 11. de simpl. med. facult.
Galenus sentiunt; quamobrem & aptius est,
quàm nouum, ut destilletur. Vas autem im¬
pleri ad dimidium, uino debet, educique tertia
pars; quanquam non una est in hoc auctorum
sententia; nam decimam tantùm partem ple¬
rique detrahunt, qua repetitis destillationibus
omni prorsus phlegmate liberant. Verum Sauo¬
narola animaduertit in curandis morbis acri¬
orem fieri debere; in tuenda ualetudine, minus
acrem; ubique tamen humiditatem ipsius, qua
spiritibus nostris propior efficitur, seruantes;
nam ipsam plerumque repetitis destillationibus
amittunt. Itaque pro tuenda ualetudine satis fo¬
re putant, si primò quidem ad dimidias extra¬
hatur, deinde uerò ad tertias. Curandis autem
morbis
F