433
80 HIERONYMI RVBEI
tamen si exactè loqui uelimus, ex Galeni sen¬
tentia 6. Methodi, innumerisque penè locis, sit
flauum. Flaua igitur, & subflaua, & fulua ui¬
na, nunc alba uocata sint, de quibus Raimun¬
dus etiam intellexit, cùm album uinum in di¬
stillanda ardente aqua laudauit, parte 2. lib.I.
de Quincta essentia. Dubitat etiam Sauona¬
rola quo sapore uinum sit accipiendum, dul¬
ceque eligendum consulit, quòd, Auicenna te¬
ste, stomachus nullum saporem dulci praefe¬
rat, & si terrestre nimiùm sit, ui tamen ignis
ad spiritus naturam adducitur, eritque aqua in¬
de educta suauior, & magis naturae amica.
Sed si uini sapores in aqua ardente seruaren¬
tur, id fortasse aliquid faceret, sed tenuiores
partes ita separantur ui ignis, ut nihil inde ser¬
uetur, quod si seruetur, id phlegmatis, crassa¬
rumque aliquid partium fuerit: ita enim cras¬
sum est uinum dulce, ut dicat Galenus de ui¬
ctus ratione in morbis acutis com. 2. uinum
nullum tenue exquisitè, esse dulce: Quid igi¬
tur crassum quaeramus, si tenue haberi potest,
unde facilior transitus in aquam ardentem, &
copiosior haberi potest? nam ex dulci, ob cras¬
situdinem partium adeo pauci halitus efferri
in sublime possunt, ut uix caput grauet; imo
neque flatus, qui sunt ab ipso geniti, multum
penetrant, sed diutius circa hypochondria
morantur, ipsumque oleo comparat Aristo¬
teles 4. Meteor. t. 47. quamobrem non ine¬
briat,