485
DE VILLA NOVA. 148
omnia, tempore suo & partem à parte serua singulariter
unun quodque ipsorum.
De causa ablutionis secundum Placonem.
OPORTET. ergo te secundum Platonem pro
posse tuo separationem elementorum exercere, aquam
& aerem abluere per distillationem & terram com¬
burrere per calcinationem, quousque non remaneat aliquid
in corpore de anima, quod non sentiatur in operatione. Cu¬
jus signum erit, cum nihil à corpore euaporabit si de eo pa¬
rum laminae ignitae fuerit suppositum, tunc sanè erit appro¬
priatum nomine spiritus subtile & purum, & nomine ani¬
mae tingentis erit appropriatum lucidum, ac appropriatum
nomine corporis subalbidum & siccum. Quippe in nulla
peratione nostra, nobis est necessaria aqua, nisi candida nec
oleum nisi album subcitrinum, nec ignis nist rubeus, nec ter¬
ra nisi pallida sit, uel subalbida. Si autem ita praeparaueris
elementa erit terra habilis ad soluendum, aqua ad digeren¬
dum efficax, & oleum in quo portatur ignis superabundans
ad tingendum. Si uero elementa talia non habueris, est si¬
gnum erroris, Corrige ergo errorem tuum, quoniam pro¬
pinquior est operatio in eo, uel praeparatio, quàm in opere
nouo incipere. Elementa igitur soluta in uase sigillato singu¬
lariter reserua & maxime oleum, quoniam consumit ipsum,
aer, propter naturae suae uicinitatem. & scribe super totum
sic quòd recorderis uirtutes, nomina, etiam colorum, ne unum
pro alio acceperis, cum operatus fueris & corrumpatur opus,
& haec quidem sufficiant ad elementorum completam ablu¬
tionem.
T iiij