485
COLLECTANEA ARNALDI
De tertio regimine quod est reducere.
TERTIVM regimen, quòd est reducere, scili¬
cet aquam humidam super terram siccam, ut re¬
cuperet perditam humiditatem, sed cum terra sit
ex duobus corporibus, & duo elementa sint sicca dura lapi¬
dea ignis supple & terra in siccitate corcordant, quare insi¬
mul sunt praeparanda, quoniam unam habent praeparatio¬
nem, coniunge grossitiem ignis cum terra post aeris extra¬
ctionem & praepara insimul propter ipsius abbreuiationem,
& etiam ut bene sit eorum commixtio & ne confundatur
praeparatio, & unum aliud benè tingat, & ne adurentur
super ignis pugnam, unde praeparare ea insimul est magis sal¬
uum, magisque propinquum. Eorum autem praeparatio est,
ut maiorem recuperent humiditatem, quam perdiderant,
corpus nanque calcinatum est discontinuatum, eo quòd ab
aqueo est omnino priuatum, unde cum nudum sit & ua¬
cuum, ut multum sitiens ebibit suum humidum aqueum.
Ideo etc.
ARNALDVS de Noua villa hic ponit capitulum
de modo albificandi & sublimandi terram, & quia terra
albificatur ex multiplici reiteratione imbibitionis cum fori
contritione & frequenti assatione aqueitatis Merc. Assumit
sublimationem Merc. in forma sicut ponit Geber in sua sum¬
ma etc. Et in fine concludit, cum autem albissima ut nix
ascenderit, completum erit et ipsum est quaesitum bonum terra
alba foliata, cogelans & mundificans & sulphur album, non
adurens & inproximo seque cap. dicit si ergo sulphur rubeum
habere uolueris dissolue sulphur album superius collectum in