433
84 HIERONYMI RVBEI
Ipsam autem ardentem aquam, triplicem fa¬
ciunt; nam alia simplex est; aliam appellant
Quinctam essentiam; tertiae, compositae no¬
men imponunt, quod quaedam addant. De sim¬
plici uerba hactenus fecimus, facturique infe¬
riùs sumus. Quinctam essentiam è uino, primus,
quòd sciam; Raimundus Lullius docuit, cùm
& primus aquam ardentem plurimum illu¬
strauerit: nemo enim ante ipsum de huiusmo¬
di aqua plura scripsit, nemo eam ad plura ad¬
hibuit. Sic autem Quinctam essentiam parat.
quam ardentem in uase locat uitreo, uel can¬
nis brachialibus appellatis composito, uel an¬
sis concauis, & uacuis utrinque dispositis, quod
à figura quam Pellicani refert, pectus sibi ro¬
stro scindentis, Pellicanum uocant. In eo aqua
ardens optima clauditur, fimoque obruta, tem¬
perato assiduoque calore sursum, ac deorsum
circulo agitur, dum Quincta essentia, colorem
coelestem referens, separatur à faecibus, quae
turbido sunt colore; hancque aiunt ferè incor¬
ruptibilem, nulliusque qualitatis participem;
quamobrem Quinctam essentiam appella¬
runt, quasi coelo; cui, teste Aristotele, ueteres,
Philosophi id nominis indiderunt; similis es¬
set. Odorem, scribit, suprà quàm dici posset,
suauem referre, sic ut ei nulla huius orbis fra¬
grantia comparari, nihilque suauius percipi
queat: ad angulumque domus locato uase, tra¬
hi omnes, qui ingrediuntur, miraculo penè
inuisi¬