433
DE DESTILLAT. SECTIO II. 85
inuisibili; quòd si supra turrim uas constitua¬
tur, aues omnes ad quas peruenerit odor, ita
allici, ut circa ipsum immobiles maneant. Hęc
signa docet Raimundus Quinctae essentiae iam
perfectae; quae si abfuerint signa, uas iterum
claudatur, loceturque ad circulandum, dum ad¬
sint. Aique in his, Raimundus, posteriores ferè
omnes, asseclas habuit, ipsumque in primis Sa¬
uonarolam, deinde Vistadium, qui uarios ef¬
ficiendae illius modos, uti quoque Raimundus,
describit. Hieronymus etiam Cardanus eos
sequitur, qui lib. 2. de subtilitate: Cùm ardens
aqua, ait, diuturno circulationis motu tenui¬
tatem retinens, caliditatem, acumenque sapo¬
ris, ac odoris exuerit, aether est; ac tum primum
fragrat: est enim nihil aliud odor fragrans,
quàm acutus cùm moderatus extiterit. Igitur
ardentem aquam, si ad temperamentum redie¬
rit, tenuitate retenta, necesse est fragrantem
fieri, & si fragrans fiat, necesse est uicissim in
aethera esse conuersam. Haec Cardanus; Quam¬
obrem Sauonarola, omnibus eam morbis
profuturam scribit: Aethera autem Cardanus
intelligit substantiam tenuissimam mobilem,
quae motu calorem temperatum retinet, & tum plu¬
rimum; quae uires omnes conseruare potest;
& uitam producere. Sed utinam uiueret nunc,
uir clarissimus, medicusque praestantissimus,
Bartholomaeus Eustachius Sancto Seuerinas,
magna mihi beneuolentia coniunctus, qui in¬
genti.
F 3