241
DE QVINTA CHYM. ESSENTIA. 117
potest, nisi quatenus aliquid opis praestare
poterit ipsi calori naturali. Nam & attractio,
& retentio, et expulsio, & concoctio, et assi¬
milatio non fiunt, nisi ab ipso calore natu¬
rali, qui insitus est in membris, & fibris, &
pro ratione partium unicuique tributus est
proprius, licet originem trahat ab ipso ca¬
lore naturali uniuersali. In huiusmodi actio¬
nibus non solùm quod sibi utile est pro cu¬
iusque partis alimento attrahit, retinet, & con¬
coquit, apponit, adglutinat, & assimilat, ue¬
rùm etiam in hac concoctione uniuscuiusque
membri particularis fit separatio urilis ab
inutili, haec autem fieri non possunt, nisi ua¬
lido sit calor naturalis, haec enim ab ipso so¬
lo effici possunt, ars enim praeter aliquam
praeparationem, & stimulationem, nihil
liud efficere potest, quae praeparatio parùm,
uel nihil prodesset, nisi calor naturalis adeò
ualidus esset, ut tanquam aduersus rem no¬
xiam insurgens eam euincere, & expellere,
uel ad debitam temperiem reducere posset,
necesse est igitur, ut ab arte in actionibus na¬
turalibus iuuetur, calor naturalis. Idem etiam
contingit in actionibus uitalibus, & anima¬
libus. Nam uel amouentur impedimenta,
quae uel partes solidas alterare, uel ea quae
eorum instrumenta impedire possunt. Nam
cum
H 3