241
DE QUINTA CHYM. ESSENTIA. 119
defertur, sicuti uitalis per arterias, & natu¬
ralis per uenas. Diximus autem amouenda
esse impedimenta sicuti sunt obstructiones,
& intemperies, & reliqua quae pertinent ad
morbos similares, instrumentales, & unita¬
tis solutiones, ut spiritus & calor fungantur
officio suo. Iuuatur uero calor naturalis, qui
uitalis, & animalis dicitur, suo simili. Nam
cum spiritus materia tenuissima sit & tem¬
peratissima, necesse est, ut medicamentum
quod uel illos augere possit, uel quoquo
pacto illis prodesse, sit tenuissimarum par¬
tium, spiritùs enim pabulum est aer, sicuti
flammae fumus, & praeter hunc tenuis illa
materia, & oleaginosa, quae in omnibus ui¬
uentibus existit. Est enim triplex humor,
ut superius etiam diximus, alter qui olei
speciem refert, & conflagrare potest: alter
uerò qui in substantiam transire potest, qui
& alimentario dicitur, tertius uerò aqueus,
siue elementalis, quo partes sicciores glu¬
tino simul cohęrent. Spiritus autem nu¬
triuntur, praecipuè ea parte, quam nos su¬
perius mediam appellauimus. Omnis
gitur pars media in his rebus, quae aptae
sunt nutritioni, ab arte extracta proprium
erit spirituum alimentum, in rebus uerò
quae nutritioni non sunt aptae, nihilominus
facul¬
H 4
Triplex hu¬
mor.