222
SEXTVS.
116
si longa fuerint, penitùs mala sunt, siue biliosa
fuerint, siue pituitosa, siue cruda. ibid.
86. Tenuis spumosa alui eiectio, aquosam
cum virore pallidam habens subsidentiam, mala
est. mala etiam purulenta, & nigra cruenta ha¬
bens cum febre, & aliàs, & varia, abundè bile
colorata egestio, mala est. tantoque deterior,
quanto colore magis horrenda: nisi fortè me¬
dicamentorum vsu id fiat: & tum periculo va¬
cat, nisi copia excedit. & tenuis egestio in febri¬ *
bus valdè mala. Coac. praen.
87. Quibus in febre aut dolore lateris, aluus *
multa aquosa ac biliosa egerit, hi alleuantur. qui¬
bus verò consequenter accedunt sudores, cum
bono faciei colore & aluo liquida, ita etiam vt
adsit cardialgia, vbi longiùs aegrotarunt, peri¬
pneumonicorum modo intereunt. ibid.
88. Ad aluum biliosam ardores comparen¬
tes, tumorem iuxta aures faciunt. ibid.
89. Meracae desinentes purgationes alui, *
mnibus exacerbatoriae sunt: febrientibus verò
valdè. & ex talibus circa aurem abscessus assur¬
gunt. ibid.
90. A ventre liquido non sentienti tenuia
prodire, ei qui est apud seipsum, perniciosum. ve¬
lutilli hepatico. I. prorrh.
91. Alui profluuium album in morbo regio
difficile: itemque liquida aluus quae seposita ru¬
borem capit. Coac. praen.
I ij