433
264 HIERONYMI RVBEI
cineres quercus ponas, denuoque omnibus
rectè commixtis, destillatione liquor elicia¬
tur, quo utere, prodest etiam acrochordonibus,
& huiusmodi morbis, si ex arte adhibeatur.
Ad delenda uariolarum uestigia.
MASTICHES, myrrhę, alomës epaticae,
nardi, sanguinis draconis, olibani,
popanacis, bdellij, carpobalsami, croci, gum¬
mi arabici, styracis liquidi, seu stactes myr¬
rhae, cuiusque drachm. 2. 5. terantur omnia, &
cum terebinthina ad pondus omnium, destil¬
let uitreis organis liquor. Idem facit, aqua è
fabis, è pedibus uituli, arietis, porcellorum è
melle, radice serpentariae, limonibus, arantijs,
floribus fabarum, corticibus ouorum. Haec au¬
tem curatio fucata est, praeterquam forte in
pueris; non enim regenerari cutis potest, &
fouea expleri; eademque in extenuandis cica¬
tricibus ualent, cui usui Rasis 3. ad Almanso¬
rem se ab experto nouisse ait, aquam è melle
stillatitiam plurimùm prodesse.
Ad decoloratam faciem.
AQUAM è citrijs ac limonibus stillati¬
tiam, si abluatur cutis, optimè prodesse
scribit Ioannes Baptista Montanus in secun¬
dam Fen. primi Auicennę, purgato priùs cor¬
pore; intelligimusque non de naturali deco¬
loratione, sed quae praeter naturam accidit.
Abstergit autem haec aqua cutim, & expur¬
gat. Idem faciet aqua è floribus, uel etiam si¬
liquis