433
DE DESTILLAT. SECTIO III. 265
liquis recentibus fabarum, & ex lupinis; quae
acrior & ualidior est. Item accip. siliquarum
immaturarum lib. 3. mellis optimi lib. 2. Te¬
rebinthinae lib. 5. croci unciam; macerentur
omnia in uase diligenter clauso sub fimo, uel
ad solem, per octo dies, mox addantur lactis
asinini lib. 4. & statim antequam lac putre¬
scat; nam foeteret aqua, destilletur; exibit
nim aqua & oleum; oleo illinenda nocte cu¬
tis; aqua die abluenda; quod si nonnihil mo¬
schi, aut ambrae apponatur, fuerit iucundior.
Magis autem efficax haec habetur, quae loco
siliquarum fabarum immaturarum, accipit
orobum recens, & lupinos, & amygdalas ama¬
ras, cuiusque lib. 2. cnici unc. 3. nitri rubei unc.
4. limonum seu citriorum incisorum, terebin¬
thinae, sing. lib. 2. commisceantur omnia, &
uase diligeter clausa, uti superiùs dictum est,
in sole, uel fimo, ad octo dies macerentur, in¬
de stillet oleum & aqua; neque uerò hęc solùm
colorem faciei conciliant, sed splendorem, &
rugas prohibent: cùm uerò infinita prope¬
modum in uulgatis libris habeantur, haec
satis fuerint à uiro doctissimo,
Montano, descripta.
HIE¬
R 5