241
DE QUINTA CHYM. ESSENTIA. 121
quòd mors, & infirmitas nihil aliud est nisi
uel corruptio, uel transitus ad corruptionem,
& quia nulla est res, quae habeat inclinatio¬
nem ad non esse, quae conseruari possit per
rem consimilem, est igitur quaerenda res quae
minorem habeat propensionem ad non es¬
se. Haec autem erit magis propensa adesse
quanto minor erit in illa contrarietas. Atqui
nihil est minus corruptibile, nec quod ma¬
iorem habeat propensionem ad esse, sicuti
est Quinta Essentia. Ergò hoc erit medica¬
mentum, quod & uitam seruare, & quodam¬
modo producere, & morbos profligare po¬
terit, & erit illud medicamentum uniuersa¬
le quod omnibus morbis tum ratione simi¬
litudinis, quam habet cum calore insito, tum
quia est quodammodo quoddam incorru¬
ptibile, & temperatum, ideo omnibus mor¬
bis contrarium. Quae nam uerò sint eius ui¬
res, & quomodo hoc medicamento utendum
sit, sequens Propositio demonstrabit.
DECIMA PROPOSITIO.
Erit ultima Propositio quae nam essent
uires & uirtutes Quintae Essentiae, &
quando ipsa sit utendum. Iam declara¬
uimus, quòd uires, & uirtutes alię sunt à tem¬
peramento, aliae à materia, aliae uerò à for¬
ma.
H 5
Panacea est
Quinta es¬
sentia.