241
Virtus.
122 DE QVINTA CHYM. ESSINTIA.
ma. Hae specificae dicuntur. Non enim di¬
gnum est formam otiosam manere, nec asse¬
rere quòd ab ipsa nihil in materiam & qua¬
litates imprimatur, quod diutius etiam per¬
durare possit. Virtus autem quatuor modis
apud Arist. intelligitur, uno modo cum ab
ipsa omnis procedit operatio in natura, ut
(inquit) elementa agunt, & patiuntur suis
uirtutibus, altero modo, pro ultimo alicu¬
ius posse, ut cum inquit, uirtus est ultimum
excellentiae, quod est ultimum potentiae.
tertio modo sumitur pro uirtute morali, ul¬
timo uerò pro animae potentia. De primis
duabus uirtutibus, qualiter modò Quintae
Essentiae insint, dicendum est. Esse autem in
omnibus rebus dicuntur esse tales, uel actu,
uel potentia. Actus quidem dicitur perfectio
quaedam, potentia uerò est procliuitas, &
propensio quaedam ad aliquid agendum,
seu patiendum. Ex quo apparet, quòdo¬
mnes artes potentiae sunt, sunt enim prin¬
cipia mutandi in aliud, est enim potentia
motus, mutationisque principium, id au¬
tem duplex est, sicuti & potentia: alterum
agendi, alterum patiendi: ita uires Quin¬
tae Essentiae licet in ipsa dicantur esse tales,
nihilominus aliquo modo dicuntur esse po¬
tentia. Nam cùm recipiuntur à calore na¬
tura