485
COLLECTANEA ARNALDI.
ne nimia siccitas, aut superfluus humor administrando cor¬
rumpant, ut uim tantum assando decoquas, quantum disso¬
lutio adiecit & imbibendo dissoluas quantum assando defecit.
Ideo omni uice post calcinationem terrae superfunde aquam tem¬
perate, neque multum uidelicet, neque parum quia si multum
fuerit fiet pelagns conturbationis, si uero parum uertetur in
fauillam, quare suauiter & non festinanter, de octo in
cto diebus terram irrigabis decoques in fimo & calcinabis do¬
nec biberit de aqua quinquagesimam partem sui. Nota quod
post imbibitionem debet inhumari per septem dies. Itera ergo
opus multis uicibus, quanquam sit longum, quoniam non
uidebis tincturam neque proficuum perfectum donec sit com¬
pletum. Studeas ergo cum in opere fueris, omnia quae in qua
libet decoctione apparent in mente tua recondere & eorum
causas inuestigare. Tres quippe sunt colores, niger, albus et
citrinus, cum autem terra egreditur nigra imperfecta est &
non completa, quaque igitur uice paulatim & paulatim ui¬
gora ignem in calcinatione quousque terra egrediatur alba
ex ignis fortitudine. Nam sicut calor agens in humidum prae¬
stat nigredinem. Ita agens in siccum praestat albedinem. Id¬
circo si terra non fuerit alba tere eam cum aqua, & itera¬
to calcina, quoniam aqua & ignis latonem abluunt, & ob¬
scuritatem ab eo auferunt. Nam praeparatio sua semper fit
cum aqua, ideo qualis limpitudo aquae talis limpitudo terrae,
& quanto magis fuerit abluta terra, tanto magis erit alba,
haec tantum de tertio regimen quod est reducere etc.
NOTA. recapitulationem tertij regiminis, quòd ista
quae sublimantur duobus modis sublimantur, aut per se, quia
sunt spiritus, ut Merc. per se sublimatur &c. Aut subliman¬
tur cum alijs, quia se incorporant cum sptritibus. Terra enim