485
DE VILLA NOVA. 149
aqua rubea per contritionem & imbibitionem & bonam de
coctionem, dissolutum congela in lapide, & coagulatum dis¬
solue iterum in aqua rubea & iterum congela. Tertio uero
cum eadem aqua dissolue & sublima totum per ignem for¬
tissimum quod quidem in sublimatione ascenderit sursum in si¬
militudinem pulueris est sulphur albissimum, quod uero re¬
manet in fundo est sulphur rubeum tinctum ut scarletum, et
istud est sulphur optimum secundum Arist. hoc enim argen.
ui. conuertit in uerissimum aurum secundum artificium. Ex
ijs etiam patet quòd unus est lapis, una materia: unum opus etc.
Modus uero reducendi aquam super
terram fit talis.
INFVNDE igitur primam aquam per uices
conterendo & post leuiter calcinando, quousque
ipsa terra biberit de sua aqua quinquagesimam par¬
tem sui, sciens quòd oportet terram nutriri primo modica
aqua & post maiori, sicut est uidendum in infantis educatio¬
ne. Idcirco multum conterè terram paulatim, imbibe cum
aqua de octo in octo dies, decoque & postea mediocriter cal¬
cina in igne & non taedeat te hoc multotiens reiterare, ipsum
enim fructum non gerit absque frequenti irrigatione, & si
trituratio non fuerit bona donec aqua fiat unum corpus cum
terra nihil proficlet. Non ergo suspendas manum à tritura¬
tione & assatione donec aqua sit sicca desiccata, & terra al¬
ba, quoniam exsiccatio cum forti trituratione & assatione
terram facit albam. Caueas tamen, ne imbibas terram nisi
paulatim & paulatim cum longa trituratione scilicet post ex
siccationem terrae. Deinde est pondus in hoc ubique notandum,