222
SEXTVS.
118
99. Liquidius autem stercus, & aceruatim &
paulatim oriens, malum. Coac. praen.
100. Liquida item egestio perfrigescens cum *
febre, mala est. ibid.
101. Albaadmodum egestio in febre, non *
bene iudicat. ibid.
102. Albae egestiones cum torpore, in phre¬
niticis valdę malum. ibid.
103. Egestio nigra cum febre & sine febre, *
mala. mala item varia egestio, abunde ex bile co¬
lorata. ibid.
104. Nigra egestio post sanguinis egestio¬
nem, mala. mala autem & rubicunda valdè, &
aeruginosa. ibid.
105. Tenues nigrorum egestiones, malae.
ibidem.
109. Letales egestiones sunt, pingues, nigrae,
liuidae cum graueolentia, & biliosae: habens in se
simile quiddam ciceri & fabis fresis, aut veluti
floridos sanguinis grumos: & quae odore similis
est egestioni infantum. & varia eademque diu¬
turna. Talis autem fuerit cruenta, ramentosa, bi¬
liosa, nigra, prasina, & simul, & permutatis vici¬
bus. letalis quoque omnis est, quae sensum aegri
effugit. ibid.
107. Viscosa & biliosa egestio, saepe paroti¬
das excitat. ibid.
108. In biliosis egestionibus spumosa flo¬
rulentia valdè mala est: maximè ei cui lumbi
doluerint, & mens mota fuerit. 1. prorrh. &
Coac. praen.
I iij