433
DE DESTILLAT. SECTIO 1I. 93.
[GR]ἀναλόγὴν ἐν τῶν ἄσρων στοιχείν[/GR]. Sed haec aliàs oppor¬
tuniore loco forsan disputabuntur. Tot autem
dixi, ut pateret nulla alia caliditate aquam ar¬
dentem praeditam esse, corporaque nostra iu¬
uare, nisi elementaria; eaque caliditate effice¬
re opera omnia, de quibus diximus. Quam¬
obrem qui calidiore temperamento, aetateque
sunt, & calidis morbis laborant, nequaquam
caliditati coelesti nixi, hac aqua utantur; ad ie¬
cur enim & renes, ob tenuitatem, copiosior
praesertim sumpta, pertingit, & pectore cali¬
diore praeditis, suffocationem parit, ob refri¬
gerationis defectum; sunt qui aestate eam tem¬
perent aqua rosacea, in qua saccharum disso¬
lutum sit, morbisque calidis adhibeant, frigi¬
dis mixtam remedijs, quemadmodum in se¬
mitertiana, piper; sed hoc peritissimi fuerit
medici opus. Maximo autem abusu &
damno, qui hesternam adhuc crapulam ru¬
ctant, atque ob id grauari stomachum sentiunt,
eam potant; hinc enim membrorum resolu¬
tiones, hinc tremores, plurimaque huiusmodi
incommoda ducunt originem: cu enim hęc
qua tenui substantia sit, in humores ac crudi¬
tates mersa, quod ab ea expectatur, efficere
non potest; sed superficie tenus agens, leuio¬
res partes secum in caput rapit, quae facilè ob
tenuitatem in principium neruorum imbi¬
buntur; unde paralyses ac tremores, forsanque
apoplexiae: & si absinthij succus, capitis dolo¬
rem