241
124 DE QVINTA CHYM. ESSENTIA.
nem humanam. Sed nos iam docuimus
inter reliquas corporis partes adesse spiri¬
tus, & calorem insitum huncque coelestem,
& ob id à rebus minus corruptibilibus tan¬
quam similibus seruari debet. Natura
nim sapiens in perpetuum seruat species,
indiuidua uerò quantum fieri potest, prae¬
terea in generatione quidem animalium
niuoca, omne animal generat sibi simile
in specie, in generatione uerò deficienti.
quae fit per putrefactionem, & corruptio¬
nem generantis, genitum differt aliquo pa¬
cto in specie, aut genere, quemadmodum
apparet ex cibis à quibus gignitur caro de¬
perdita, medio caloris naturalis. Ita haec
Quinta Essentia, cùm omnino non sit incor¬
ruptibilis, aliquo pacto conuenit, & in
ctum nutritionis traduci potest ab ipso ca¬
lore naturali, cùm possit facillimè trans¬
mutari, & quia uti quicquid siccioris sub¬
stantiae cibo solidiori reparamus, quie¬
quid uerò humidioris, humidiori cibo; &
potu, ita etiam quicquid tenuioris, & spi¬
rituosae substantiae effluxerit: medicina
hac, quam quintam essentiam appella¬
mus, ratione similitudinis, tum in uirtu¬
te, tum in tenuitate erit restituendum, &
si patet quòd & si quam plurimis morbis
con¬