241
DE QVINTA CHYM. ESSENTIA. 125
conducere possit, & ualetudinem etiam
tueri, nihilominus quòd hoc dicitur maxi¬
appositum praesidium ad uirtutes prae¬
cipuè uitales, & naturales succurrendas,
quia maximè incorruptibilis, ideò carnes
à corruptione conseruat, membra natura¬
lia ob insitum illi calorem corroborat, iu¬
uentus pristina spiritus uiuificando quo¬
dam modo restituitur, & quia temperata
crudum digerit, rarum indurat, induratum
emollit, macrum impinguat, & è contra in¬
flammatum refrigerat, refrigeratum inflam¬
mat, humidum desiccat, & siccum hume¬
ctat. Quòd autem una & eadem res con¬
trarias habeat operationes, actus enim
nius rei diuersus fit secundum naturam re¬
cipientis sicuti calor solis, qui contrarias
perationes habet, quia lutum exiccat, & cae¬
ram liquefacit, actus tamen solis unus est in
se neque quantum in se contrarius est, Quin¬
ta autem rei essentia cuique rerum comple
xioni accommodatur, & cui adiungitur il¬
lius dicitur esse complexionis, in eodem
gradu, sed fortiori propter subtilem mate¬
riam, ex qua sua forma, & actus eleuati sunt.
Ex his operationibus aliqui ausi sunt asse¬
rere, eam non esse nec calidam nec frigidam,
neque humidam, neque siccam, contra quos
Ray¬