202
PHILOSOPHORVM.
tis. Postea tam diu inhumidantur, donec in
quam claram conuertantur, deinde congelantur,
ad extremum tam diu ponuntur in igne, donec
fixa efficiantur.
DE COMPLEMENTO ELIXIR.
Avicenna in epistola ad Hasen: Elixir itaque
tinctura sua tingit, & oleo suo submergitur
& calce sua figitur, & album quidem completur
tribus, in quibus non est ignis. Citrinum vero
completur quatuor totis. Glosa: Verum est
quod Elixir album non indiget nisi tribus, scilicet
oleo, tinctura & calce. Sed rubeum quatuor, sci¬
licet oleo, calce, tinctura, & iterum tinctura quae
dicitur ignis. Et ideo subdit Auicenna, in quibus
non est ignis.
DE IGNE MVLTIPLICI.
ESt autem Ignis multiplex, & eius qualitas
diuersa, per quosdam gradus distincta. Qui¬
dam enim in primo gradu est calidus ignis, & hu¬
midus in secundo, scilicet ventris equi, cuius pro¬
prietas est quod non destruit oleum, sed augmen¬
tat propter suam humiditatem. Nam alij destru¬
unt propter siccitatem. Huic ergo non assimilatur
lius in mudo nisi materialis ignis corporis homi¬
nis sani. Ignis quidem Solis calidus est in eo¬
dem gradu, sed siccus est. Hic autem est
qui domat rem, & de re animata fit, ac nutritur,
M ij
Ignis fimi.
Ignis domans