202
Ignis fixio¬
nis.
Tertius
Fixio Spiri¬
tus.
Quartus.
Quintus.
Sextus.
Septimus.
ROSARIVM
sicut puer cui datur in principio lac. Nam puer
ex calido & humido nutritur & augmentatur, sic
& ignis equi augmentat oleum sua humiditate, fi¬
git autem lapidem suo calore temperando. Est
inter hos duos & alius, qui est calidus & siccus in
secundo gradu, vt ignis furni, post panis extracti¬
onem, hic fundit leniter, & non comburit, quia
non est in eo flamma, nec fortitudo caloris. Calor
enim paulatim declinando recedit, sed si staret, spi¬
ritum figeret in corpore vel extra corpus. Ignis
autem equi nec fundit nec conburit, sed domat, et
humidum augmentat. Est & quartus furni
fixionis ignis, hic fundit & figit, non autem conbu¬
rit, quia flammalis non est, nec differt am praeceden¬
ti, nisi quod in hoc est calor continuus, in illo
non.
Quintus dicitur flammalis, & est calidus &
siccus in tertio gradu, hic calcinat tantum, & non
fundit, scilicet ad comparationem auri & argenti
& aliorum corporum in eodem gradu vel vltra,
et est hic ignis in furno calcinationis.
Sextus est calidus & siccus in quarto gradu,
& hic fundit & figit fortiter, mollificando corpo¬
ra suauiter, nec dissipat ea vel dispergit. Hic est
Septimus. ignis furni fusionis in eodem gradu.
Est & ignis follium qui corpora dissipat & di¬
spergit & fundit, & hic est septimus.
Octauus