433
DE DESTILLAT. SECTIO II. 95
doctiss. quamquam id utilitatis perciperet, in humo¬
ribus, uamporibusque frigidis e stomacho distur¬
bandis, quod nullum aliud medicamentum at¬
tulerat; tamen cùm saepiùs maiore quàm de¬
ceret copia ob stomachi imbecillitatem illa
uteretur, in eam imbecillitatem incurrisse, ut om¬
ne alimentum in uentum uerteret: ac nisi optima
sex rerum non naturalium ratione fuisset usus,
multò etiam citiùs mortem obijsset; quae tamen
contigit anno aetatis quinquagesimo quarto.
De ardente aqua, quam uocant compositam,
satis compertum esse potest, magis caleface¬
re ac siccare, quàm simplicem, quòd densior
quodammodo fiat, & quasi crassior; quam ob¬
rem haud ita dissoluitur eius uirtus. Cumque
simplex, generatim, calefaciat ac siccet,
haec appositis, quae certum membrum ac
morbum respiciant, medicamentis magis
proderit. Nam si stoechadem infuderimus, ca¬
put respiciet; si sabinam, uterum; si eufra¬
giam, oculos; Si thus, mirrham, sarcocollam,
& aloëm, uulneribus conducet; atque ita de
caeteris. Haec enim omnia in ardenti aqua
simplici infusa, sic uim illi suam communi¬
cant, ipsa autem amittunt, ut omni prorsus
sapore priuata sentiantur: nam si in uino id
accidit, in quo si Rhabarbarum, Cinamomum.
Gingiber, aut huiusmodi res odoratas, tritas
infuderis, uires, odoremque ac saporem in¬
duit, quanto magis in ardente aqua, quae est
calidior,