433
96 HIERONYMI RVBEI
calidior, atque ob id magis attrahit? Viginti
quatuor enim atque etiam minori, horarum
spatio, quod infunditur, uim amittit, & aquae
eam largitur. Cùm autem multis modis para¬
ri soleat haec aqua ardens, seu uitae composi¬
ta: illa tamen caeteris praestare uidetur, cùm
medicamenta ipsa, non in aqua ardente, sed
uino generoso immergimus, aliquotque hora¬
rum spatio, nempe octo aut decem macerari
sinimus, deinde destillamus; sic enim uires &
liquor ex ipsis medicamentis unà cum ardente
aqua eliciuntur, maioresque uires liquor ille
stillatitius possidet. Hac ratione, magno ali¬
qui arcano, ex radice gentianae aquam elici¬
unt; & suam aquam seu elixir uitae compone¬
bat Thadaeus Florentinus, uir illustris, quem
Michaël Sauonarola, Principem eius aetatis
medicorum appellat: tantamque eius fuisse
doctrinam cu experientia coniunctam, asserit,
ut Petrus Aponus, Conciliator uocatus; quem
docti omnes maximi faciunt; ex eius dictis li¬
bros suos conflauerit; omnesque cùm anti¬
quiores; tùm recentiores medicos eius ope¬
ra, ac medicamenta quae praescribit, perinde
ac Aesculapij, ueneratos fuisse, in manibusque
assiduè, magna reuerentia, habuisse, testatur;
Floruit autem tercentis ab hinc annis. Hic
igitur clarissimus uir, ita elixir suum, seu
quam uitae compositam faciebat. Caryophyl¬
lorum, nucis myristicae, macis, zedoariae, ga¬
langae,