241
126 DE QVINTA CHYM. ESSENTIA.
Raymundus plurimis uerbis inuehitur, Quin¬
tam Essentiam postmodum concludens es¬
se ex quatuor elementis, & quo in ipsa sunt
actualiter omnia elementa, & cum omni¬
bus suis actibus, ita, tamen sunt aggregata
in tam subtili materia, & tenui forma, &
constituta in subtilitate tam pręcipua respe¬
ctiuè, sicut in oculo Basilisci, ut per experi¬
entiam patet, in morborum curatione, &
in metallorum transmutatione, & in pre¬
ciosorum lapidum confectione. Hanc ob
has operationes philosophi uocauerunt coe¬
lum. Nam sicuti coelum infundit quando¬
que calorem, quandoque humiditatem, &
alia beneficia, sic Quinta Essentia hęc in cor¬
poribus uaria infundit. Dicamus igitur se¬
cundum Platonicos in rebus inueniri spiri¬
tùm quendam medium elementis praestan¬
tiorem quodammodo, ac coelestem, qui
uiuificandi, & conseruandi uim admirabi¬
lem habet, qui spiritus quanto puriori, &
subtiliori materiae inest, tanto efficacior,
atque admirabilior erit. Hic spiritus, ut di¬
ximus, à rebus pretiosissimis magna arte,
magnoque labore extrahitur, & uasis arte
factis magna industria, ac diligentia colli¬
gitur, cum tenui ac subtili quadam substan¬
tia, ne prorsus exhalet, ac euaporet. Res
sunt