433
DE DESTILLAT. SECTIO IIII. 269
parum inter se distant? Iosephus li. 2. de bello Iu¬
daico, scribit, Arenam prope Belum amnem,
duobus à Ptolomaide stadijs distantem, in
rotunda ualle, uim habere, in uitrum mutan¬
di, quae attigerit, metalla; gignendo enim ui¬
tro, litus illud tantum fuisse per multa saecu¬
la, auctor est Plinius lib. 36. Nónne etiam in
stirpibus, quae tamen uiuunt, ubi haec est na¬
turae propinquitas, conuersionem mutuam
uidemus? ita enim lolium, & triticum; hor¬
deum, & egylops, se habent, teste Galeno, 1.
de alimen. facult. cap. 37. ubi & patris sui exem¬
plum adducit. Ozimi semen, si frequentiùs
seratur, ut ait Martialis, modò in serpyllum,
modò in sisymbrium degenerat: imo cùm So¬
li expositum est, transit in serpyllum, tametsi
non omnino hac ratione speciem referat
lienam, ut docet lib. 5. de plantarum causis
Theophrastus, qui etiam asleuerat sisymbrium
in mentham uerti cùm propinquam natu¬
ram habeant: Vt interim omittam, quod ple¬
rique scribunt, Ficedulam, & atricapillam mu¬
tuò commeare, ut quae fuerit ficedula Autum¬
no, uindemiarum calce in atricapillam uer¬
tatur; sed quae mutatio pulchriori à natura
spectaculo, fit, quàm papilionum & bomby¬
cum? primò enim uermis gignitur; omne au¬
tem hoc uermiculi genus, ut ait lib. 3. de ge¬
nerat. animal. cap. 9. Aristoteles, ubi suae ma¬
gnitudinis finem receperit, quasi ouum effi¬
citur,