433
270 HIERONYMI RVBEI
citur, indurescit enim putamen eorum: mox
rupto putamine exit, uelut ex ouo, animal,
tertia perfectum generatione, idque penna¬
tum magna ex parte. Ita bombyces cùm
oua aestate pariant, quae in panno ad uer us¬
que seruantur, ex illis uermes generantur,
mox bombyx, tandem necydalus. Sed satis
hac de re cum Erasto disseruimus; ad Egi¬
dium ueniamus, qui non uidetur probare,
quod necessarius sit locus, terrae scilicet &
montium uiscera, gignendis arte metallis,
qua tamen maximè de causa urget ipse, &
cum eo etiam Erastus: nam si apes, muscae, ra¬
nae, nullum sibi certum locum postulant, ue¬
rùm ubi materia apta est, ibi gignuntur, quid
phibebit idem in metallis fieri, quae sunt mul¬
imperfectiora, & ui sentiente ac mouente
carent? cur enim metalla locum sibi certum
magis poscant, quàm animalia huiusmodi,
ubi fuerit materia, & calor coquens, & fri¬
giditas cogens? quod & uidetur 4. Meteo¬
rorum Aristoteles insinuare, cùm de elixati¬
one loquens, nihil referre ait, an huiusmodi
coctiones fiant in uasibus naturalibus, an in
artificialibus, dum eadem adsit causa uerba
haec sunt Aristotelis; [GR]ὶ ὀυδὲν δαρέρα ἐν ὀργαίνοις,
τεχνοικοῖς ρυσικοῖς ἔαν γίννηται; δὰ τὴν αὐτὴν γὰρ αἰτίαν.
πάντα ἴσται[/GR]: neque enim qui haec uerba conan¬
tur interpretari, aliquid afferunt, quod faciat
contra nostram sententiam. Quoniam ue¬
to¬