433
98 HIERONYMI RVBEI
seu athanasiae, aut ambrosię quadruplo, arden¬
te aqua sexies è uino optimo destillata, quan¬
tum est pondus omnium reliquorum, exce¬
ptis, & destillatis. Alij. Theriacam ardenti
quae, per mensem, infundunt, saepe agitantes
dum colorem croceum contrahat, eamque prae¬
cauendis uenenatis, pestilentibusque morbis,
magno successu, praebent, multoque celeriùs pe¬
netrat, & uires suas exercet; quod & Matthio¬
lus in sua praestantissima antidoto aduersus
uenena, seruat. Ratiocinatur Sauonarola
quam ardentem simplicem, atque etiam compo¬
sitam, immune à putredine ac corruptione ser¬
uare, cor humanum, in multos dies, idque se ui¬
disse testatur: Quamobrem id multò magis fa¬
cturam in eo corde, cui anima adhuc inerit. Sed
Sauonarola uerè fuisset ratiocinato, si sola pu¬
tredine in sanis hominibus, & uix unquam in
grotantibus, non aliarum excessu qualitatum,
uti nimia caliditate, ac siccitate, quod in hecti¬
cis accidit, interire corposset. Sunt qui in
qua uitae hyacintos, smaragdos, margaritas,
& huiusmodi gemmas, ad haec aurum, argen¬
tumque priùs macerant, inde extillant, in qui¬
bus & ipse Sauonarola est, sed inani studio,
ac labore, quando nihil ex ipsis elici hac sim¬
plici aqua possit. Alij aquam uitae compo¬
sitam faciunt, uitrea cucurbita longissimo
collo, deinde curuato, tandem uerò latio¬
re facto, ubi aromata condunt; nempe in
A; de¬