433
image4a
DE DESTILLAT. SECTIO 11. 99.
A; destillantes, uti ex sub¬
iecta uasis figura conspice¬
re possumus. Cardanus li¬
bro 2. de subtilitate, elixi¬
ris compositionem docet,
qua pater suus odorata ple¬
raque ligna & herbas arden¬
teaqua excipiebat, & in fi¬
mo sepulta curabat ut semi¬
putrescerent, inde destillabat. Sed cùm aqua
ardens putredini resistat, & putrefactio obsit,
macerationem debemus intelligere. Canos
autem ait tardasse, dentes firmasse, concoctio¬
nem, memoriam sensusque inuasse.
Mentiri nos aquam ardentem, imò elixir
uocatum, posse, idem putat Cardanus lib. de
rerum uarietate, cap. 50. quòd cùm in Scotia
esset, Zythum, seu Ceruisiam Hibernicam,
qua ardente non parùm pręstantiorem, uide¬
rit conflatam ex communi Zytho, additis
romatibus, inde omnibus destillatis: Menti¬
ri autem aquam ardentem nos posse scribit,
solo gingibere, uel uini faece, aut siliquastro,
iuniperiue semine, aut amaraco, uel serpil¬
lo, cum auena. Caeterùm ut uinum; id au¬
tem est uini saporem, fragrantiam, familia¬
ritatem, quae sibi cum nostrò calore interce¬
dit, sic mentiri non possumus, ut has uires ha¬
beamus; ita neque ardentem aquam, quae in¬
de elicitur. Caloris, & siccitatis opera, quae
ex
G 2