SEPTIMVS.
126
24.
Quibus
praecordia,
tumefacta,
permur¬
murantia,
lumborum
dolore
accedente,
his
alui
humectantur,
si
non
flatus
erumpant,
aut
vrinae
copia
in
febribus
prodeat.
Coac.
praen.
25.
Ex
tumoribus
praecordiorum
letales
sunt,
qui
intrò
rupti
fuerint.
è
reliquis
autem
suppurationibus
foràs
erumpentibus,
optimum
quidem
est,
vt
in
breuissimam
&
acutissimam
molem
colligantur.
quae
verò
intrò
rumpuntur,
melius
est
vt
neque
mole,
neque
dolore,
neque
colore,
foràs
se
manifestas
faciant.
contrarium
autem
pessimum
est.
ibid.
&
lib.
progn.
&
lib.
iudic.
26.
Recentes
in
praecordiis
tumores,
si
non
cum
inflammatione
fuerint,
&
dolores
ab
ipsis
soluit
murmur
in
praecordio
obortum.
ibid.
27.
Praecordium
intentum
cum
febre
acuta,
*
&
tumores
circa
aurem
ex
plurimis
graueolen¬
tibus
tardiùs
excitati,
occidunt.
Coac.
praen.
8.
Praecordij
distentio
cum
sopore
anxioso
ac
capitis
dolore,
abscessus
circa
aurem
facit.
1.
prorrh.
&
Coac.
praen.
29.
Praecordij
intensio,
&
ad
splendorem
turbatio,
cum
capitis
grauitate
&
surditate,
san¬
guinem
profundit.
ibid.
&
2.
prorrh.
30.
Cum
praecordio
intento
perfrigeratis,
magnus
circa
aurem
tumor
letalis.
Coac.
praen.
31.
Tumor
in
praecordiis
durus
&
doloro¬
sus,
pessimus
quidem
si
iuxta
omnes
partes
fuerit.
ex
his
autem
qui
ab
vtraque
parte
sunt,
securior
est
qui
à
sinistris.
significant
quidem
in
principio