222
Hepatis
morbi.
127
LIBER
tales mortem citam: si verò 20. dies transmit¬
tant, febre manente, suppurationem. Coac. pr.
& lib. progn.
32. Quibus praecordia non mollia, & facies
sana est, non liberantur sine multo sanguine è na¬
ribus erumpente, aut conuulsione, aut coxendi¬
cis dolore. Coac. praen.
33. Praecordium optimum molle esse con¬
uenit, & doloris exors, & aequale tum in dextra,
tum in sinistra parte. at inflammatum, aut dolo¬
rem exhibens, aut dexterae partes inaequaliter
affectae ad sinistras, haec omnia obseruare opor¬
tet. Est enim signum aegritudinis non leuis. Co¬
ac. praen.
34. In praecordio inflammatio suppuratoria
est, quibus antè mortem nigra per aluum sub¬
eunt. ibid.
35. Praecordiis inflammatis debili euaden¬
te corpore, morbus inualescit. cùm autem cor¬
pori praeualuerit, tum incurabilis est. lib. de
vict. rat. in acut.
36. Quibus circa praecordia inflammatio est,
his abscessus vel ad supernas vel ad infernas par¬
tes expectandi sunt. Coac. praen.
* 37. Qui relinquuntur in praecordio ardores,
febre perfrigerata, mali sunt, tum aliàs, tum in
sudoribus. 1. prorrh.
38. Ab inflammatione hepatis singultus,
malum. 7. aph.
Situm ex sinistranare sanguis effluat, malum.
vide sup. de haemorrhag.
39. He¬