241
130 [sic] DE QVINTA CHYM. ESSENTIA.
purissimum ab aurificibus saepissimè etiam
adurenti igne liquetur, idem semper rema¬
nebit, & in quantitate, & in pondere, quod
arguit nihil quo ad eius substantiam fuisse
diminutum.
De margaritis, & lapidibus preciosis idem
dicimus, quòd scilicet ex aquea eorum sub¬
stantia non possit elici Quinta Essentia, sed
alia quidem rationè. Cum enim substantia
constent siccissima, secumque habeant aqueam
humiditatem, qua uniuntur, absurdum est
dicere, quod haec sufficiant pro generatio¬
ne Quintae essentię, ergo, si modò ex horum
corruptione fieri dicant hanc Quintam Es¬
sentiam, nullum dubium est, quòd haec cor¬
rumpenda tanquam ex elementis compo¬
sita, prius in elementa resoluantur, ut ex hic
postea fiat Quinta Essentia. Et si sic, sequitur
quòd Quinta Essentia generabitur ex ele¬
mentis, hoc aute contrariatur naturę Quin¬
tae Essentiae tanquam rei separatę ab elemen¬
tis. Vlterius, si haec corrumpantur, necessa¬
rio corrumpuntur etiam omnes eorum qua¬
litates & potentiae, & per consequens ea
etiam prima qualitas, potentia, & substan¬
tia ex qua resultat Quinta Essentia, ergo non
ex horum corruptione potest fieri Quinta
Essentia. Praeterea si datur haec Quinta Es¬
sentia,