241
DE QVINTA CHYM. ESSENTIA.
131
sentia, uel est corpus simplex, uel composi¬
tum, si compositum, ergo est ex quatuor
lementis, & sic non est Quinta Essentia. Si
simplex, aut est elementum, aut coelum, nul¬
lum enim aliud datur corpus simplex prae¬
ter haec duo, ut ex Aristotele habetur primo
de coelo. Si esset elementum, ergo non esset
Quinta Essentia coelum, ut quandoque ausi
sunt dicere Alchimistae. Hoc negatur, coe¬
lum enim est ingenerabile & incorruptibi¬
le, Quinta autem Essentia est generabilis,
generatur enim ex supradictis, ut supponi¬
tur, est etiam corruptibilis saltem per poten¬
tiam ad priuationem, istud autem non com¬
petit coelo, ergò non est coelum, nec Quinta
Essentia.
Ad hęc ista, Quinta Essentia, uel est corru¬
ptibilis, uel incorruptibilis, si corruptibilis
ergò est ex quatuor elementis, ergo non est
Quinta Essentia. Si incorruptibilis, ergo ex
corruptibili fiet incorruptibile, & sic effectus
erit nobilior causa, quod est inconueniens,
& contra Aristote. 5. metaphys. Praeterea si in¬
corruptibilis, ergo inalterabilis, si inaltera¬
bilis, ergo non transmutabilis, si non transmu¬
tabilis, ergo non nutribilis, & per consequens
necapta ad succurrendum uirtutibus natu¬
ralibus deficientibus, ut supponitur.
I 2
At si