222
129
LIBER
& dum attingitur hepar, dolet, & color ipsius
subliuidus est, & à cibis suffocatur, & ab ingestis
vritur, & torquetur ventre: atque haec quidem
in principio patitur. Postea verò & febres re¬
mittunt, & à paucis cibis repletur. in solo autem
hepate dolor restat, & ipse aliquando fortis, ali¬
quando mitis, quandoque vero acutus, & aegro
subitò animam eripiens. ibid.
46. Alius morbus hepaticus. Dolent hepar
eodem modo atque alij: sed color differt, mali¬
corium repraesentans. aestate plurimum accidit.
haec eger patitur. Dolores acuti incidunt, absque
intermissione. aliquando autem vomunt bilem
pallidam, & ab ea meliùs se habere videntur. si
verò non vomuerint, pallidi fiunt, bile ad ocu¬
los conuersa. pedibus tument. atque haec nunc
magis patiuntur, nunc verò minùs. Quum au¬
tem dies praeterierint in quibus morbus iudica¬
tur, dolor minùs vrget, si nihil deliquerint? sin
verò inebriati fuerint intempestiuè, aut venere
vsi, aut aliquid fecerint incommodum: hepar
statim ipsis durum fit, & intumescit, & prae do¬
lore pulsat. & si quid facere festinarint, derepen¬
te hepar & totum corpus dolent. citò ita affectus
corrumpitur & moritur, nisi maturè fuerit cu¬
ratus. ibid.
47. Alius morbus hepaticus. Eadem patitur
hic aeger, veluti priores. color autem niger est.
at hepatis fel, pituita & sanguine repletum di¬
rumpitur: & vbi diruptum fuerit, celerrimè in¬
sanit, & indignabundus loquitur stulta, & latrat
velut