222
SEPTIMVS.
130
velut canis. & vngues punicei fiunt, & oculis vi¬
dere non potest, & pili in capite erecti stant, &
febris acuta corripit. Plerique verò moriuntur
in vndecim diebus, paucique effugiunt. ibid.
48. Quicunque iecore suppurato vruntur
aut secantur, si pus purum & album fluat, eua¬
dunt. sin fluxerit vt faex vini crassa, pereunt.
7. aph.
49. Quibus ob suppurationem hepatis exu¬
stis velut amurca prodit, letale est. Coac. praen.
50. Quibus hepar aqua repletum in omen¬
tum eruperit, his venter aqua repletur, & mo¬
riuntur. 7. aph.
51. Hepar pertusum dissectmue, letale.
Coac. praen. & 6. aph.
De ictero leges infra lib. 9. sect. 1. & seq. nam
licet eius causa ab hepate procedit, est tamen
propriè cutis vitium.
52. Qui magnos lienes habent (eorum autem
descriptionem 2. prorrh. inuenies non multum à
nostro scorbuto discrepantem) eorum multi syde¬
rati fiunt. alij verò ita extenuantur, vt sedere
mnino nequeant. Quibus autem colliquationes
non adsunt, illi sani euadent. quo autem tempo¬
re conualescent, id praedicendum tibi est, habito
ad morbi magnitudinem respectu, & ad diutur¬
nitatem, & ad aegri aetatem, & ad regionem. nam
quo antiquior morbus, & malignior, & magis
reuolubilis, eo grauior. 2. prorrh. splene magno è
dextera nare sanguinem effluere, malum. Coac. pr.
K
Suppuratio
hepatis.
Hydrops he¬
patis.
Vulnus he¬
patis.
Icterus.
Splenis
morbi.
Magni lie¬
nes.