433
DE DESTILLAT. SECTIO II. 103
sublimetur lento igne, egreditur oleum; qua
in re multum inter se uina differunt; nam quò
fortius uinum fuerit, minori copia aqueus
manabit humor, oleaginus autem maiori; con¬
trà, quò debilius, tenuiusque aqueus maioriz
leaginus minori. In rubeo quoque uino plus
oleagini humoris inest, qua in albo; in flauo,
quàm in aqueo. Quanquam quod dicit Alber¬
tus, cùm uinum sublimatur, ueluti aqua rosa¬
cea; quod primò ex ipso emittitur, humidita¬
tem esse aqueam & insipidam, uidetur secus
se habere; est enim purior ac ardentior, ut ita
dixerim, pars, quam deinde aqua sequitur;
sed fortè Albertus omnem simul humorem,
qui oleum antecedit, nulla facta phlegmatis
separatione, accepit. Quae autem hęc sit olea¬
ginea pars, inferius, de auro loquentes, aliqua
dicemus.
De Aqua. Cap. III.
SCRIBIT grauissimus auctor Auicen. lib. 1.
Fen. 2. Doct. 2. Sublimationem, & destilla¬
tionem aquas malas, meliores facere, & si
istud, inquit, non fuerit, decoctio faciet; qui¬
bus uerbis anteferre uidetur, decoctionem
destillationi, cum decoctio faciat, quod nequit
destillatio; cuius tamen oppositum uidetur
ffirmare Fen. 3. Doct. 5. cùm docens, qua ra¬
tione iter agentes, ab aquarum uarietate
laedi
G 4