433
104 HIERONYMI RVBEI
laedi non possint (aquae enim diuersitas lon¬
deterior est, quàm ciborum) aquam, in¬
quit, coquere, eam quandoque clariorem red¬
dit, & interpurae aquae substantiam, & id quod
ei admiscetur, separationem facit, & majus
hoc toto est, ipsam sublimando destillare:
quod confirmare etiam Rasis uidetur. T. 6.
cap. 22. Putat enim Auicenna, decoctionem
nulla alia ratione tenuiorem reddere aquam,
nisi quia aut spissitudinem tollit, quae à fri¬
gore nascitur, aut descendere crassiores par¬
tes faciat, quae cum aqua mixtae fuerant
adeo paruae, ut sponte nec descendere, nec
separari ab ea possint: Quapropter coctio¬
ne nunquam crassiorem fieri aquam, sed sem¬
per tenuiorem scribit; quaeque partes ob co¬
ctionem exhalant, nihilo tenuiores ijs esse,
quae remanent. Sed haec Auicennae senten¬
tia, nequaquam accipitur ut uera, cum potiùs
ueritati aduersari, experientia ostendat, aquamque
nimia coctione crassescere uideamus; neque
enim simplex aqua est, qua utimur, sed mixta,
quòd si mixta est, crassioribus necessariò ad
tenuioribus partibus constat; itaque tenuio¬
res priùs euolabunt, agente in aquam ignes
Quod cùm ita sit, affirmare iure possumus,
aquam, destillatione fieri meliorem, quàm
coctione, tùm quòd destillando non immi¬
net periculum, ne tenuiores partes euolarint,
aut crassiores misceantur, tùm quòd cum aqua
fuerit