241
132 DE QVINTA CHYM. ESSENTIA.
At si dicant Alchimistarum placitis inhę¬
rentes, hanc Quintam Essentiam elici per
sublimationem ex ijs tribus simul mixtis pul¬
uerizatis, & aliquo liquore perfusis, tunc
quaerimus, an istud quod resultabit ex hoc
mixto, erit eiusdem naturae cum mixto, uel
quid distinctum. Si eiusdem naturae, ergo
non erit Quinta Essentia: si quod distinctum,
hoc etiam esse posse negamus: ad hoc enim
ut fiat mixtio, ex qua resultet quid tertium
omnino distinctum à rebs mixtis, oportet
ut ipsa mixta sint liquida, & contraria, ad
quod ut inuicem alterentur, & se inuicem
corrumpant, & ita resultet unum tertium,
ut ex Arist. 2. de generatione, & corruptio¬
ne. Sed sic est quod aurum, margaritae, & la¬
pides preciosi non sunt nec liquida, nec con¬
traria, ergo ex his non resultabit quid ter¬
tium omnino distinctum, sed erunt ibi in
propria forma, ut contingit in alijs confe¬
ctionibus ex aromatibus compositis, & sic
non erit Quinta essentia.
Si denuò instent dicentes isthaec longo
tempore fermentari cum admixtione mul¬
ti liquoris, & uini aquae ardentis, & consi¬
milium, neque enim aliò confugere possunt,
postea ui ignis Quintam Essentiam ex his
sic mixtis elici, tunc sic uel ignis erit propor¬
tiona¬