433
272 HIERONYMI RVBEI
quam fecerit, quod natura factum sensui ap¬
pareat, non est tamen nobis aliquid, quo af¬
firmare cogamur, eam aut falsam, aut impos¬
sibilem. Veritatem docere diuturna experien¬
tia; temporisque longitudo poterit. Haec ibi
Auer. cuius postrema uerba indicant, non tan¬
ti esse rationes contra adductas, ut certo affir¬
met fieri non posse. Maximè autem possibi¬
lem esse, suadere nobis possunt, quae Aristo¬
teles scribit 7. Metaph. 29. cùm ait, eorum quae
arte fiunt, nonnullorum materiam, initium
in se continere naturale, quo possint per se
moueri ad finem, quem ars intendit, ut me¬
dicina, & agricultura, in quibus ars naturae
opitulatur; quorundam materiam huiusmo¬
di carere principio, nec nisi arte moueri ad fi¬
nem posse; alia solùm arte fieri, ut domus; Sed
priora, utroque, & natura scilicet & arte, ut sa¬
nitas. Hactenus Aristoteles. Non fuerit igitur
mirum, idem aurum, argentumue fieri natu¬
ra, & arte, tametsi causae sint diuersae, si ab
troque eadem sanitas fit; neque dicta Aristotelis,
quod ad rem hanc attinet, ullum inter acci¬
dentia, & substantiam discrimen facere ui¬
dentur. Ad haec accedit, fieri posse, ut causae,
quarum est diuersa species, idem tamen spe¬
cie efficiant, ut motus, lumen, & ignis: quae
cum natura ac specie differant, ignem tamen
gignunt, qui eiusdem est speciei. Item ignis
idem specie, elicitur è rebus specie diuersis,
nempe