433
DE DESTILLAT. SECTIOIIII. 271
tota haec res à doctissimis uiris prolixo
sermone disputata est, Petro praesertim Bo¬
no, medico Ferrariensi, cuius multę rationes
uidentur hactenus inconcussae; non est quod
aliorum dicta repetamus. Illud solum addi¬
derim, quod licet magnus ille Philosophus
Auerroens: primo de generat. animal. cap. 1.
asserat, Alchymistas, qui putant idem fieri
posse ab arte, & natura, decipi, quod cau¬
sae artis & naturae sint diuersae, quamob¬
rem dicebat Erastus, non sequi, si quod na¬
tura faceret, idem facere artem posse, tamen
cùm tertium librum Aristotel. de Anima.
cap. 36. idem Auerroës interpretatur, ait; ui¬
deri multas artes addisci, ac reperiri posse,
cùm tamen adhuc lateant, quòd eorum
gnorentur causae, & ex his artibus, chemi¬
cam tantùm numerat. Algazel quoque ne¬
quaquam minoris in philosophia nominis.
ipso Auerroë, chemicam intentionem esse
ait, mutare substantiam metallorum, ut ad
auri & argenti puritatem perueniat, aut in
aliqua specie apparentiae; cui contradicens
Auerroens disputatione priore physica, che¬
micam artem dicit eam esse, in qua dubi¬
um est an reperiatur; & si reperitur, im¬
possibile est, ut quod in ea fit, sit ipsummet
naturale; nam ars cum assimilari uult natu¬
rae, deficit; nec uerè ad eam peruenit, & si quic¬
quam