241
136 DE QVINTA CHYM. ESSENTIA.
ius naturam cuius est Quinta essentia, for¬
mam scilicet & uirtutem specificam quę sem¬
per formae inhaeret, frustra enim esset elige¬
re res preciosas pro extrahenda Quinta Es¬
sentia, uel res alias quarum uirtus nobis no¬
ta sit, si in extractione Quintae Essentiae ali¬
quid omnino diuersum ab illis oriretur, ita
enim cùm minori dispendio à quampluri¬
mis alijs rebus extrahi facilius posset: ne¬
cesse est enim, ut uirtus specisica remaneat
in re extracta, ob id enim ut diximus extra¬
hitur, ut uirtus unita & tenuior penetrare,
& uires suas infundere corporibus nostris
possit.
Secundo dicunt, quod erit elicita ui ignis,
& quod extrahitur fit uel passationem, uel
per elixationem. Negatur quod haec sit suf¬
ficiens enumeratio, alij enim sunt modi
praeter hos, ut superius docuimus, ut est
aqua fortis, acetum acerrimum destilla¬
tum, aqua etiam uitae, quae per longam ex¬
tractionem appellatur Quinta Essentia, hęc
enim aliqua separant, alia etiam partem te¬
nuiorem, & spiritus eliciunt, & alia emol¬
liunt. Ad rationem respondemus, quòd & si
Arist. nullum alium modum praeter elixa¬
tionem, & assationem posuit, loquutus est
enim generice & uniuersaliter, & non in
propria