222
135
LIBER
& perniciosi: incipiunt autem plerique à late¬
rum mollitudine, alij ab hepate, alij à liene, &c.
ibidem.
82. Hydropici quicunque vruntur aut secan¬
tur, effluente confertim pure, moriuntur. 6. aph.
83. Hydrops ex febre ardente, malus. 7. epid.
84. Si hydropicus tumorem in cruribus ha¬
bens tussiat, malum. 2. epid.
85. Si hydropicum tussis corripiat, malum.
6. aph. & 7. aph.
86. Hydropico febrienti vrina pauca & tur¬
bata, perniciosa. Coac. praen.
87. Hydropicus laborem ferens & doloris
exors securior esse potest, quàm cui contrà acci¬
dit. 2. prorrh.
88. Hydropicis comitiales affectiones acci¬
dentes, perniciosae sunt. Coac. praen.
89. Eum qui ab hydrope vel etiam anasarca
correptus est, & superstes esse volet, bonis visce¬
ribus praeditum esse oportet, ita vt natura se exe¬
rat, simulque facilè concoquat, & bene spiret,
sitque sine dolore, & totum corpus equaliter te¬
pidum habeat, & non circa extremas partes col¬
liquatum. Melius autem est, vt tumores potius
habeat in extremis partibus. optimum verò est,
neutrum horum habere. Nam molles & graci¬
les esse conuenit extremas partes, itemque ven¬
trem ad contactum mollem. Tussim vero adesse,
non oportet, neque sitim, neque linguam resic¬
cari, tum reliquo tempore, tum post somnos,
quando haec valdè fieti solent. ac cibos libenter
accipe¬