433
276 HIERONYMI RVBEI
multis seligunt, quam uetustissimo aliquo li¬
bro, Graece, aut Hebraicè, uel occultis notis,
scriptam animaduertunt, quasi aut externae
literae, aut diuturnitas temporis, non ratio, ad¬
ferre illi ueritatem possit. Hanc autem ubi falsam
uentus probauerit, ad aliam feruntur, longè
à ueritate remotiorem; atque ubi hac etiam se
delusos sentiunt, falsa adhuc spe illecti, no¬
uisque in dies & falsis operibus magis addicti,
in miserabilem egestatem incurrunt. Illud au¬
tem ridiculumne an miserabile dixerim, ne¬
scio, cùm uideas quosdam pannosos, & pla¬
mendicos, polliceri hac arte orbem aurum,
Croesique ac Luculli opes: quodque admirabilio
est, eorum pollicitationes, apud plerosque
prudentissimos alioqui uiros, locum inuenire.
Sunt igitur, qui argentum uiuum, Mercu¬
rium ab ipsis, & quidem non immeritò, uo¬
catum, miris, uti diximus, torquent modis, ut
cogant; nam alij herbarum succis id factum
testantur, gummi deindè, & rebus, quas etiam
ignis absumit, in argentum optimum uersum.
Plerique solis herbarum succis fieri id posse
contendunt; easque reperire herbas magnope¬
re student, lunariam praesertim maiorem, cum
quę lunaria sit, de qua Philosophi loquuntur,
ignorent. Alij solis gummis, quidam aquis
cerrimis, nonnulli salibus, atque etiam com¬
muni, paratis suo modo, aliqui oleandrum,
quod est Graecis [GR]υκριον, & ῥοδοδαρνη[/GR], huic maxi¬