433
DE DESTILLAT. SECTIO IIII. 277
rei aptum praedicant; cicutam alij, quidam
napellum efferunt; nec desunt, qui Bufonis
puluere utantur; plerique student ut hydrargi¬
rum ipsum bufo ebibat, quem deinde bufo¬
nem exurunt, ut è Mercurio, Lunam; id au¬
tem est argentum optimum reddant: multa¬
que quotidie huiusmodi, nulla ratione ad¬
ducti experiuntur: neque enim solo argento ui¬
uo metallum constat, uel ipsis testibus qui ar¬
gentum uiuum materiam metallorum faciunt,
in quibus est Angelico Doctor ingenio, Di¬
uus Thomas, in tertium Meteororum prae¬
clarè, ut omnia, scribens; sulphur enim neces¬
sariò adhibetur. Cogi quidem ijs medicame¬
tis, ut ne fluat, non negauerim; in argentum
uerò mutari posse, nequaquam arbitror. Quòd
si nonnulli scribant, argento uiuo sulphur con¬
tineri, quo uerti in argetum queat, id de qui¬
busdam calidissimis partibus uti suprà dixi¬
mus, uerum est; de proprio sulphure, non est
uerum. Vir tamen fuit sanè probus atque hone¬
stus, qui cum totam ferè aetatem mendacijs hu¬
iusmodi consumpsisset, sanctè affirmauit, se
argentum uiuum semel in argentum optimum
quibusdam gummis, uertisse; uerùm cum idem
sępiùs deinde magno studio tentasset, effice¬
re nunquam potuisse. Itaque uel in Mercurio il¬
lo inerat argentum, quod ui ignis coactum fuit,
aut illud cacodaemones in uas iniecêre, ut il¬
lis mendacijs uitam miserè traduceret, neque
aliter
S 3