241
DE QUINTA CHYM. ESSENTIA. 139
ulla ratione cognosci, nisi ex corruptione
sedimenti, ita quodlibet metallum, quod
aderit, uertatur in proprium excremetum,
& ex proprio postea excremento cognosce¬
tis hoc, uel illud metallum adesse, & hoc
modo cognoscitur ferrum, argentum, au¬
rum, chrysocolla, aes, & similia. Ex quo ui¬
detur innuere, aurum quoque excremen¬
tum suum habere. Alio uerò loco assumit
axioma chymistarum contra ipsos pro con¬
futatione eorum opinionis asserentis mate¬
riam metallorum esse argentum uiuum, &
sulphur. Inquit enim quod omne compo¬
situm potest dissolui in sua componentia, si
igitur metalla constarent ex argento uiuo,
& sulphure, sequeretur quod possent resol¬
ui in argentum uiuum & sulphur. Sed hoc
nunquam contingit, ut ipse asserit. Ergo ex
ijs non constant metalla, & ipse dicit se ex¬
pertum fuisse cum quodam chymista, qui
tentabat, ipse autem nihil uidit praeter fu¬
mos, uapores, & liquores quosdam, & quod
aurei nummi in fumum abierunt. Subiun¬
git postea, quod ex hoc tanquam uerissimo
principio, & chymistarum euangelio con¬
stat materiam metallorum non esse argen¬
tum uiuum & sulphur, quia metalla in ea
non resoluuntur, nescio quo pacto excipiat
aurum,